Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.10.1 | Cic. Fam. 2.10.3 (English) | >>Cic. Fam. 2.11.1 |
2.10.2
ut optasti , ita est ; velles enim , ais , tantum modo ut haberem negoti , quod esset ad laureolam satis , Parthos times , quia diffidis copiis nostris . ergo ita accidit ; nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et
natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos , qui me non norant , nominis nostri ; multum est enim in his locis : 'hicine est ille , qui urbem ? quem senatus ?' nosti cetera . Cum venissem ad Amanum , qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis , Cassius noster , quod mihi magnae voluptati fuit , feliciter ab Antiochea hostem re iecerat , Bibulus provinciam acceperat .
2.10.3
interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis , hostis sempiternos ; multi occisi , capti , reliqui dissipati ; castella munita improviso adventu capta et incensa . ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum , quo in loco , saepe ut ex te audivi , Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum , abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem . ibi quintum et vicesimum iam diem aggeribus , viniis , turribus oppugnabam oppidum munitissimum , Pindenissum , tantis opibus tantoque negotio , ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi .
2.10.4
quod
si , ut spero , cepero , tum vero litteras publice mittam ; haec ad te in praesenti scripsi , ut sperares te adsequi id , quod optasses . sed ut redeam ad Parthos , haec aestas habuit hunc exitum satis felicem ; ea , quae sequitur , magno est in timore . qua re , mi Rufe , vigila , primum ut mihi succedatur ; sin id erit , ut scribis et ut ego arbitror , spissius , illud , quod facile est , ne quid mihi temporis prorogetur . de re publica ex tuis litteris , ut antea tibi scripsi , cum praesentia
tum etiam futura magis exspecto . qua re , ut ad me omnia quam diligentissime perscribas , te vehementer rogo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.10.1 | Cic. Fam. 2.10.3 (English) | >>Cic. Fam. 2.11.1 |